anno duodecimo Ahaz regis Iuda regnavit Osee filius Hela in
Samaria super Israhel novem annis
fecitque malum coram Domino sed non sicut reges Israhel qui
ante eum fuerant
contra hunc ascendit Salmanassar rex Assyriorum et factus
est ei Osee servus reddebatque illi tributa
cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee quod rebellare
nitens misisset nuntios ad Sua regem Aegypti ne praestaret
tributa regi Assyriorum sicut singulis annis solitus erat
obsedit eum et vinctum misit in carcerem
pervagatusque est omnem terram et ascendens Samariam
obsedit eam tribus annis
anno autem nono Osee cepit rex Assyriorum Samariam et
transtulit Israhel in Assyrios posuitque eos in Ala et in Habor
iuxta fluvium Gozan in civitatibus Medorum
factum est enim cum peccassent filii Israhel Domino Deo suo
qui eduxerat eos de terra Aegypti de manu Pharaonis regis
Aegypti coluerunt deos alienos
et ambulaverunt iuxta ritum gentium quas consumpserat
Dominus in conspectu filiorum Israhel et regum Israhel quia
similiter fecerant
et operuerunt filii Israhel verbis non rectis Dominum Deum
suum et aedificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis a
turre custodum usque ad civitatem munitam
feceruntque sibi statuas et lucos in omni colle sublimi et
subter omne lignum nemorosum
et adolebant ibi incensum super aras in more gentium quas
transtulerat Dominus a facie eorum feceruntque verba pessima
inritantes Dominum
et coluerunt inmunditias de quibus praecepit Dominus eis
ne facerent verbum hoc
et testificatus est Dominus in Israhel et in Iuda per
manum omnium prophetarum et videntum dicens revertimini a viis
vestris pessimis et custodite praecepta mea et caerimonias
iuxta omnem legem quam praecepi patribus vestris et sicut misi
ad vos in manu servorum meorum prophetarum
qui non audierunt sed induraverunt cervicem suam iuxta
cervicem patrum suorum qui noluerunt oboedire Domino Deo suo
et abiecerunt legitima eius et pactum quod pepigit cum
patribus eorum et testificationes quibus contestatus est eos
secutique sunt vanitates et vane egerunt et secuti sunt gentes
quae erant per circuitum eorum super quibus praeceperat Dominus
eis ut non facerent sicut et illae faciebant
et dereliquerunt omnia praecepta Domini Dei sui
feceruntque sibi conflatiles duos vitulos et lucos et
adoraverunt universam militiam caeli servieruntque Baal
et consecrabant ei filios suos et filias suas per ignem et
divinationibus inserviebant et auguriis et tradiderunt se ut
facerent malum coram Domino et inritarent eum
iratusque est Dominus vehementer Israhel et abstulit eos
de conspectu suo et non remansit nisi tribus Iuda tantummodo
sed nec ipse Iuda custodivit mandata Domini Dei sui verum
ambulavit in erroribus Israhel quos operatus fuerat
proiecitque Dominus omne semen Israhel et adflixit eos et
tradidit in manu diripientium donec proiceret eos a facie sua
ex eo iam tempore quo scissus est Israhel a domo David et
constituerunt sibi regem Hieroboam filium Nabath separavit enim
Hieroboam Israhel a Domino et peccare eos fecit peccatum magnum
et ambulaverunt filii Israhel in universis peccatis
Hieroboam quae fecerat non recesserunt ab eis
usquequo auferret Dominus Israhel a facie sua sicut
locutus fuerat in manu omnium servorum suorum prophetarum
translatusque est Israhel de terra sua in Assyrios usque in
diem hanc
adduxit autem rex Assyriorum de Babylone et de Chutha et
de Haiath et de Emath et de Sepharvaim et conlocavit eos in
civitatibus Samariae pro filiis Israhel qui possederunt
Samariam et habitaverunt in urbibus eius
cumque ibi habitare coepissent non timebant Dominum et
inmisit eis Dominus leones qui interficiebant eos
nuntiatumque est regi Assyriorum et dictum gentes quas
transtulisti et habitare fecisti in civitatibus Samariae
ignorant legitima Dei terrae et inmisit in eos Dominus leones
et ecce interficiunt eos eo quod ignorent ritum Dei terrae
praecepit autem rex Assyriorum dicens ducite illuc unum de
sacerdotibus quos inde captivos adduxistis et vadat et habitet
cum eis et doceat eos legitima Dei terrae
igitur cum venisset unus de sacerdotibus his qui captivi
ducti fuerant de Samaria habitavit in Bethel et docebat eos
quomodo colerent Dominum
et unaquaeque gens fabricata est deum suum posueruntque
eos in fanis excelsis quae fecerant Samaritae gens et gens in
urbibus suis in quibus habitabant
viri enim babylonii fecerunt Socchothbenoth viri autem
chutheni fecerunt Nergel et viri de Emath fecerunt Asima
porro Evei fecerunt Nebaaz et Tharthac hii autem qui erant
de Sepharvaim conburebant filios suos igni Adramelech et
Anamelech diis Sepharvaim
et nihilominus colebant Dominum fecerunt autem sibi de
novissimis sacerdotes excelsorum et ponebant eos in fanis
sublimibus
et cum Dominum colerent diis quoque suis serviebant iuxta
consuetudinem gentium de quibus translati fuerant Samariam
usque in praesentem diem morem sequuntur antiquum non
timent Dominum neque custodiunt caerimonias eius et iudicia et
legem et mandatum quod praeceperat Dominus filiis Iacob quem
cognominavit Israhel
et percusserat cum eis pactum et mandaverat eis dicens
nolite timere deos alienos et non adoretis eos neque colatis et
non immoletis eis
sed Dominum Deum vestrum qui eduxit vos de terra Aegypti
in fortitudine magna et in brachio extento ipsum timete illum
adorate et ipsi immolate
caerimonias quoque et iudicia et legem et mandatum quod
scripsit vobis custodite ut faciatis cunctis diebus et non
timeatis deos alienos
et pactum quod percussi vobiscum nolite oblivisci nec
colatis deos alienos
sed Dominum Deum vestrum timete et ipse eruet vos de manu
omnium inimicorum vestrorum
illi vero non audierunt sed iuxta consuetudinem suam
pristinam perpetrabant
fuerunt igitur gentes istae timentes quidem Dominum sed
nihilominus et idolis suis servientes nam et filii eorum et
nepotes sicut fecerunt parentes sui ita faciunt usque in
praesentem diem